# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 186

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/186

Quod vero materia exanthematica repulsa maiorem quam antea virulentiam exserat, haec videtur subesse caussa: quod quamdiu humor, sive putredine, sive caustica natura alienus, succis & sanguini immixtus est, involutus & quasi coercitus ingenti noxa vacet, quando autem sui iuris factus & ab involucro sanguinis liber, tunc naturam suam pernicialem prodat & veneni similem in corpus edat effectum. Accedit etiam quod haec materia, dum in glandulis cutis diu haeret, sub mora, ob perpetuam & intestinam fluidi aetherei agitationem & transfluxum, subtilior & malignior reddatur, ut postea repulsa, penitus respuat illud quod ante habuit cum lympha & sanguine connubium, & potius instar veneni subtilis, nervosis sese partibus insinuet ibique spasticas atroces stricturas efficiat. XXIV. Iam si experientiam consulimus, nihil certe frequentius, quam quod post inconsultam linteaminum frigidorum & loturam adhuc redolentium, corpore sudore diffluente mutationem, nec non aegris in alium perfrigeratum lectum translatis, exanthemata, variolae, morbilli, petechiae ac purpura dispareant, & rebus extemplo conversis, in peius abeant symptomata, anxietates, inquietudines, deliria, tremores & convulsiones accedant, quin ipsa paullo post mors subsequatur. Inprimis etiam crebrioris observationis est, aegros, acutis exanthematicis morbis laborantes, post diuturniorem erectum in lecto, vel etiam extra illud situm, mox in virium languorem, animi deliquium extremorum refrigerationem & cutis horrorem cum pulsu debili incidere, ac evanescentibus in cortice efflorescentiis, delirio, convulsione vel epilepsia correptos, interire.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
