# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 187

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/187

Rarius quidem, quod mirandum, hoc phaenomenon a Practicis annotatum, ratio tamen effectus in proclivi: quandoquidem deiecto in eiusmodi morbis robore, cordis etiam systole minuitur, & sanguis corpore erecto difficulter ad superiora maxime & caput expulsus, cor obruit, segnius quoque per cerebrum eiusque membranas fertur, & hinc tam truculentorum symptomatum origo. Hunc quoque referenda memorabilis observatio, quam Alpinus de Medic. Aegypt. pag. 76. consignavit, memorans: feminam in peste tumore inguinis laborasse, quo minuto, delirium accesserit, & per cucurbitulas iterum revocato, cessarit. §. XXV. Idem periculum, eademque, si non maior, noxa est Ex erysivelametuenda, quando in affectu arthritico, in podagra vel et- torepulso. iam erysipelate, materia, quae in vitio est, corrupta vel acris, ex habitu corporis, vel ex artubus, ad interiora repellitur. Ac de erysipelate quidem sapienter Hippocrates Lib. VI. aph. 25. pronunciat: quod malum sit foris introverti. Novimus senem fere septuagenarium, qui erysipelate totam Lethargus. tibiam & semur occupante correptus, applicatis exterius saturninis & camphoratis epithematibus, in lethargicum affectum incidit, quem quum Medicus calidioribus cephalicis & balsamicis interius & exterius adhibitis exciperet, febris accensa est, cum magnis maculis purpureis, accessit deliriVidi quoque accessionem erysipelatis, um ipsaque mors. Ventriculi inflammatio. quae cum horrore & subsequente intenso aestu contingere solet, in viro erysipelaceis inflammationibus crebrius obnoxio, Medico imposuisse, ut paroxysmum intermittentis esse putaret, & ad eandem praescindendam postera die vomitorium porrigeret, quo oblato, aeger quidem strenue vomuit, sed sequuta est inflammatio ventriculi, quinto die lethalis. XXVI. Frequentioris observationis est damnum, quod imEx artb itiprudens medicatio per topica in morbis articulorum & ar- de, podagra thritidis speciebus, arcessit. Quam gravia autem quamque &c repulsa Aa 2 mul- symptomata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
