# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 188

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/188

dibzy G Google multiplicia pathen ata morbosa inde resultent, compendiose, graphice tamen, arthritidis vagae scorbuticae exemplo tradit Dravvizius in vernacula lingua ante C. iam annos de scorbuto, conscripto libello, verbis pag. 62 seqq. latine redditis sic habentibus: maxima cautione opus est, ne dum dolores leniuntur atque sedantur, gravius & magis pernici sum malum ingruat: quod quidem inprimis facile contingit, quando volatile scorvuticum sal in corruptione sua eo processit, ut virulentam indolem contraxerit. Iloc enim si factum fuerit, arthritis se rbutica maximam cum erysipelate induit convenientiam, & haud secus quam in erysipelate, levi tantum repercussione, virulentum volatile sal ad interiora corporis recedit, ibique longe periculosiorem statum, quam in externis artubus inducit. Nimirum quando hoc sal intestina adoritur, exquilita ventris tormina, quin ipsa passio iliaca, non facile deerunt. Si ad cerehrum scandit, aeer v rtiginem, epilepsiam, apoplexiam aliosque truculentos capitis morbos incurrit. Vbi cor opprimit, illico lipothymia adest, vel subita plane mors sequitur. Ad diapiragma & pleuram quum vergit, periculosus pleuriticus sese exserit morbus. Ad pulmones delatum spirandi angustiam, anxietates praecordiorum, ferinas & suffocatorias tusss, haemoptyses &c. affert. Verbo: quamcunque perniciem in genere alias venenum in internis corporis partibus suscitare valet, eandem etiam pessimum hoc & virulenlentum sal creare aptum est. Novi etiam, si sponte recessit, aut incongruis medicamentis exterius exceptum fuit, quod totum corpus brevi horarum spatio cum omnibus partibus sub magn. crdis anpore intumuerit, eodem modo ac in Hungarica febre aliisque ex corruptis succis oriundis morbis nonnunquam contingere solet. §. XXVII. Mala itaque, quae metastasin materiae arthriticae consequuntur, sunt plura & tantum pro natura corporum aegrotantium & partium, quas illa invadit, & periculo & indole valde differunt. Quando enim ad supremam capitis regionem vergit materia retropulsa, perquam facile suscitatur epilepsia, sicuti hac de re egregium exemplum prodidit Riverius Cent. III. Obs. 85. ubi quidam, doloribus arthriticis cessantibus, correptus fuit insultibus epilepticis, qui per stata intervalla redibant, & post exactum biennium, prorsus desinerant; cum eodem tempore dolores arthritici reverterentur, qui per totum illud tempus, quo insultus epileptici saeApoplexia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
