Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 189
Unproofread scanNot analysed yet
viebant, omnino delituerant. Ex podagra emanente apoplexiam fieri, auctor est Wepforus in lab. de apoplexia pag. 2. &3. Et Simon Pauli in Quadrip. Botinico p. 215. refert historiam, ubi quidam in levicula podagra, spretis medicamentis internis, repellentibus usus est, ubi mox de dyspuoea conquestus &cordis palpitatione ac lipothymiis correptus est, insequente epilepsia, quae tandem in apoplexiam lethalem abiit. §. XXVIII. Vbi arthritica materia intempestive retroagitur &Asthmata. pectus invadit, convulsivum asthma excitatur, quod a linimento alias egregio, ex camphora, opio, spiritu vini rectificato composito, vel solo etiam camphorae pulvere exterius applicato, in cachecticis non semel observavimus; accessit quippe praecordiorum anxietas &summa spirandi difficultas atque angustia, ut strangulari sibi aegri viderentur, Crato quibus postea tumor pedum successit &hydrops. m Censiliis pag. 1015. Consil. 367. ex abusu narcoticorum &stupefacientium podagram transiisse in asthma refert. Et Trincuvellius de rat. cur. part. hum. corp. Iib. XII. Cap 1. scribit: nihil gravius est, quam usu adstrincentium &repellentium, praecuvere in podagra consuetam fluxi nem, inde asthmate gravissimo cum fehre continua duo nobiles Voneti affecti, cum tremore totius corporis &mnium sensuum stupore. Id quod etiam pluribus exemplis docui in dissertatione de to lagra retrocedente in corpus pag. 12. §. XXIX. SCCT. I. GAP. VIN. DE DAMNIS EX §. XXIX. Eadem vitiosa materia incumbente ventriculi membranis, singultus, cardialgiae, lipothymiae &lethalis ventriIta Cramerus Diss. culi inflammatio saepissime sequuntur. de podagra memorat: quendam podagricum nudos pedes ventis frigidis exponentem, continuo &lethali affectum esse singultu. Moenichen in Obs. 8. pag. 245. prodidit; dolore arthritico per frigida repulso, cardialgiam &lipothymiam accidisse, &post frictiones &vesicantia genubus applicata, cessasse. Et in Misc. Nat. Curios. D. III. A. VII. Obs.