# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 189-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/189-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/189-2

stis & sanguine abundantibus parum efficiant, eo praesentior tamen earum virtus in natura & a morbo infirmis, imbecillibus, in puerperio & quando ex uteri vitio menstrualis Conveniunt quoque ubi dipurgatio non recte succedit. gestio à morbo quocunque etiam convalescentibus vacillat, ad crudas succos corrigendos & evacuandos, item in hypochondriacis, quorum ventriculus iugiter excludit cruditates acidas. Contra ea aloetica incorrecta & maiori dosi data magnopere commovent sanguinem, eamque ob caussam, plethorici, sensibilioris naturae & in sanguinis excretiones proclives recte ab iis penitus abstinent, quia id incommodum proprium servant aloetica praepostere data, quod haemorrhoides coecas molestissimae sensationis excitent & sanguinem ad egionem lumbarem & partes in pelvi contentas urgeant. Inter pilulas autem quae aloen cum aliis aptis ingredientibus habent, praeter Becherianas, tartareae Schroederi, aleophan. ginae, marocostinae, de succino Cratonis, Solenandri, usu & utilitate su non defraudandae. IV. Longe efficacius autem & validius alvum vacuant III. PurganPVRGANTIA; eoque nomine ex vegetabilibus potissimum tia. sive iainnotuerunt radices: mechoacanna alba & nigra lappa. (Hoff. Syß. Mcd. p. 111) Qua iris nostras, bryonia, esulappa, helleborus niger & albus la; herbae: soldanella, gratiola, linum catharticum Anglicanum, pomum colocynthidis, grana tilli, semen cataputiae, turbith vegetabile, cortex medius sambuci, nec non gummi guttae, elaterium & scammonium, unacum iis quae artis pharmacevticae ministerio ex his conficiuntur, trochisei alhandal. extractum colocynthidis, esulae, panchymagogum Crollii, resina illappae, diagrydium sulphuratum, pulvis Cornachinus, sive Comitis de Warwich.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
