# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 19-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SORBENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/19-2

praesertim chronicorum morborum, primam & originalem caussam suppeditat: ideoque clarissime innotescit, optima & praestantissimae virtutis immo polychresta esse haec absorbentia, quorum tamen usus Veteribus parcus admodum fuis vel plane nullus, ac demum Helmantio, Tackenio, eorumque in Belgio maxime asseclis Sylvio & Bontekoe in acceptis ferendus, qui acidum multorum morborum caussam esse perhibuerunt & primi his acido oppositis usi sunt praesidiis, Secunda alterantium classis complectitur TEMPERAN-Temperantia PIA, quae non modo intestinum calidum partium sulphurearum in sanguine motum, sed & ipsum fervidum, urentem biliosum humorem in intestinis, contemperant, cicurant & hac ratione refrigerant. Hac virtute ex vegetabilium censu splendent, radix & herba acetosae, acetosella, poma citria, aurantia Chinensium, granatorum, ribesia, fraga, berberes, baccae rubi idael, cerasa & ex iis parati succi, sirumi item aquae ex recentibus his destillatae, nec non semina quatuor frigida maiora & decoctum avenaceum; ex animantium regno serum lactis, lac ebutyratum, succus canerorum fluviatilium, testudinum decoctum, decoctum dilutum rasurae cornu cervi & scorzonerae, cum vel sine hordeo, gelatina cornu cervi, aqua etiam a rasura cornu cervi destillata, hoc nomine commendanda: ex mineralium familia omnibus palnam praeripit nitrum, bene purificatum, molius adhac regeneraNEH 3 tum, 470 CT. II. CXP. IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
