# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 190

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/190

147. casus affertur, de quodam, qui frigida aqua pro potu dolores arthriticos supprimens, emetico assumto, integro mense enormes vomitus expertus est, intercurrente singultu, appetitu abolito, siti aucta, febre continua, urina suppressa, post mortem ventriculus inflammatus repertus. Anno abhinc & quod excurrit accidit, ut femina generosa quinquagenaria podagrica, ipso in paroxysmo ad levandam dolorum atrociam, pulverem ex camphora & minio dolenti parti applicans, discusso dolore, illico incideret in maximam virium iacturam, cum aestu febrili, appetitu prostrato, ingenti anxietate circa praecordia, vomituritione & inquietudine, quam tamen propinata emulsione ex semine papaveris & amygdalis dulcibus, oblato quoque pulvere nitroso cinnabarino, adiuvante Deo ex ancipiti levavi, repetente simul pedes podagra. Sic quoque novi malum ischiadicum balneis adstringentibus repulsum, ventriculum & pectus invasisse, & cardialgias, febrem lentam, hecticam & tussim siccam, tandem lethalem, suscitasse. XXX. Neque minus multiplici compertum est experientia, materiam arthriticam tartaream, in senibus praesertim, saepius ad renes & urinarias vias transire, & sic arthritidem in calculum mutari. Vnde Solenander Sect. I. cons. 20. perite, qui uno, inquit, laborat ex iis, alterum vix effugere potest, & pauci arthritide affecti sunt, qui non in renibus calculum ingenerant. Ec Stisserus in Tr. de podagra testis est, podagricos dolores in nephriticos, colicos aemulantes, hos vero, vice versa, in arthriticos & podagricos, non semel abiisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
