Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 191
Unproofread scanNot analysed yet
Facilis quoque arthritidis vel podagrae retropulsae in acerColica. bum colicum dolorem est transmutatio. Nam materia arthritica, propter affinitatem texturae &ad stricturas dispositionis, quam ligamenta articulorum nerveo-tendinosa ac glandulosa, cum membranis intestinorum invicem alunt, expedite ex articulis ad intestina, &ex his rursus ad articulos, promtissime transfertur. Meminit huius metastaseos iam Hippocrates Lib. VI. epid. Part. IV. text. 30. scribens: qui articulari morbo detentus intestini dolore vexabatur, quietior erat, hoc autem curato, magis dolebat. Quod etiam Solenander in Consil. pag. 77. confirmat, dum inquit: femina arthritide semper laborabat, quando a doloribus coli libera erat, &cessantibus coli doloribus, misere ex iuncturis afficiebatur. Et Raygerus in Misc. Nat. Curios D. I. A. VI. &VII. Obs. 208. scribit: notus est mihi quidam, qui colica immani torquebatur, superveniente autem podagra, nihil penitus sentiebat. Et quae plura adhuc exempla memoriae prodita sunt in Miscell. Nat. curios. Dec. II. A. IV. obs. 42. item à Dravvizio in Tr. de scorbuto pag. 244. XXXI. Quandoque etiam accidit, ut podagricum recremenDamna podagrae ob imtum, in senibus, vel fracto per varias animi afflictiones aliisbecillitatem. que de caussis corporis robore, ad exteriora salutari motu propelli nequeat, sed restitet ac partibus nervosis insidens, capitis dolores, ingenii ac memoriae debilitatem, virium &appetitus prostrationem, anxietates, spasmos ac dolores varios, stranguriam &crebriorem ad urinam stimulum cieat. Eiusmodi exemplum notavimus in primario huius civitatis viro quinquagenario, qui tamen externo &interno Carolinarum usu, relegata ad pedes iterum podagrica materia, perfecte curatus fuit. Hinc ex vero Hoffmannus institt. lib. III. pag. 107. scribit: videmus podagricos mori tum, si humores influentes repellantur ad viscera, aut si viscera tam sunt