Latin
194
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 194
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si enim coryza a frigore incautius admisso reprimitur, serosa materia in capite obhaerescit &dolores acutos ac vehementes circa radicem nasi in ossibus frontis parit, cum vertigine &aurium tinnitu, ac lassitudinem totius corporis, torpore &febrem lentam adducit. Vel si etiam per assumta purgantia successus turbatur &ad intestina acre serum allicitur, dolores &anxietates ventriculi, cum inappetentia, abdominis tormina &incompescibiles diarrheae subsequuntur. Pariter à fluore muliebri per suffimigia mercurialia sublato, pathemata hypochondriaco-hysterica, asthmatica observavi, vidi quoque febrem cum purpura, repetente, hac sanata, albo fluore. Et misc. nat. curios. Dec. I. An. IIX. obs. 331. a fluxu albo per balnea vitriolacea suppresso, phthisin insanabilem sequutam referunt. Quae certe omnia, quam grave damnum excretionum, &maxime cuticularis suppressio, iniungat, conspectius testantur. CAP. IX. VITIS EX TVRBATIS SANGVINEIS ALIISQVE EVACVA