# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 194

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/194

Quod si enim coryza a frigore incautius admisso reprimitur, serosa materia in capite obhaerescit & dolores acutos ac vehementes circa radicem nasi in ossibus frontis parit, cum vertigine & aurium tinnitu, ac lassitudinem totius corporis, torpore & febrem lentam adducit. Vel si etiam per assumta purgantia successus turbatur & ad intestina acre serum allicitur, dolores & anxietates ventriculi, cum inappetentia, abdominis tormina & incompescibiles diarrheae subsequuntur. Pariter à fluore muliebri per suffimigia mercurialia sublato, pathemata hypochondriaco-hysterica, asthmatica observavi, vidi quoque febrem cum purpura, repetente, hac sanata, albo fluore. Et misc. nat. curios. Dec. I. An. IIX. obs. 331. a fluxu albo per balnea vitriolacea suppresso, phthisin insanabilem sequutam referunt. Quae certe omnia, quam grave damnum excretionum, & maxime cuticularis suppressio, iniungat, conspectius testantur. CAP. IX. VITIS EX TVRBATIS SANGVINEIS ALIISQVE EVACVA

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
