# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 195

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, TIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/195

TIONIBVS. Ta comparatam esse artificiosissimam corporis nostri Nimia sucstructuram, ut boni laudabiles & alimentares succi per corum copia varia organa ad usum secernantur, inutiles vero effoeti sanitati inatque corrupti per tot vasorum excernentium emissaria, in sensa. vitae sanitatisque tutelam iugiter eliminentur, antecedenti capite pluribus est assertum. Potissimum tamen & rationibus & exemplis evictum dedimus, eam sordium excretionem, quae per corporis corticem succedit, esse omnium saluberrimam; sufflaminatam vero plurium & gravissimorum Quum autem non solum perversa morborum caussam. qualitas, sed etiam quantitas, naturae microcosmicae adversa sit: saepius contingit, ut ipsi benigni, temperati & utiles succi, ut lympha & sanguis, nimia copia delinquentes & solidorum tono, motui ac systole ipsique progressui fluidorum mole sua obsistentes, perniciem intentent, & cacochymiam ingignendo, vasa & viscera obstruendo, ac spasmos in nervosis partibus suscitando, sanitatem gravius labefactent. Quod ne eveniat, providentissimo idemtidem consilio, in Hinc excermachina animali eiusmodi organa ac viscera fabrefacta sunt, nenda. quae redundanti maxime cruori diverticulum praebeant, donec nimis demum in iisdem accumulatus, per aperta arteriolarum oscula, sufficiens & quae redundabat copia exsolvatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
