Latin
TIONIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 196
Unproofread scanNot analysed yet
In sexu quidem sequiori, a decimo quarto ad quinquagesimum usque aetatis annum, ordinaria eiusmodi superflui sanguinis evacuatio singulis mensium periodis succedit per uterum. Huius enim ea fabrica est atque textura, ut ex fibris mira expansili &contractili virtute praeditis, numerosissimis quoque tortuoso ac serpentino ductu excurrentibus vasis, penitus coagmentatus sit, eamque ob caussam eximiam cruori: copiam recipere &recondere possit. Increscente autem successive nimis mole, sanguis in curvatis venarum alveis tarde progreditur, moram nectens latera extrorsum in varices quasi urget, donec demum appulsus sempraecluso in venas transitu, distenper per arteriolas tos canales perrumpit, &sola mechanica ratione, sine concursu principii interni dirigentis, cruor superfluus ex apertis osculis manat. III. Haec critica atque solennis sanguinis excretio, si sufficienter &rite succedit, nimiam quae in vitio est molem evehendo, sanitati egregie patrocinatur: contra vero quando vitium capit, &vel excedit, vel deficit, vel etiam perperam cohibetur, damno mactat gravissimo, quod ut testatius patescat, luculentas nonnullas adducemus observationes. Et primo quidem multiplici experientia constat, menstruum sanguinis profluvium, quacunque ex caussa suppressum, insolitas quaerere vias &facile in alias insuetas haemorNam Horstius in praefat. ad Part. II. obs. rhagias transire. Schenckii lib. IV. prg. 698. sanguinem a mensium regurgitatione ex auribus, &Hollerius Comment. in lib. II. Sect. II. Coac. §. 18. nec non Jo. Rhodius Cent. III. obs. 51. ex gingivis &dentis alveo, critice excretum testantur. Inprimis frequentioris observationis est, sangulnem, qui per uterum eliminari debebat, per vomitum, ruptis ventriculi venosis vasis, brevibus dictis, reiectum fuisse, quod Hippocrates lib. I. de morb. §. 32. Forestus lib. XVI. obs. 25. Panarolus Pentecast. I. obs. 6. Rodericus a Castro de morb. mulier. lib. I. cap. III. Hoechstetterus obs. Dec. II. cas. 7. Stulpart van der Wiel Cent.