# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 197

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, TIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/197

II. obs. 17. aliique plures passim exemplis confirmant. Neque adeo rarum est, sanguinem praecluso per uteri vasa exitu, maiori vehementia ad pulmones delatum, perruptis ibi vasis tussi reiici, sicuti eiumodi casus Hollerius lib. I. de morb. intern. cap. 29. Rhodius Cent. III. obs. 30. Salmuthus Cent. II. obs. 18. narrant. In feminis quoque annosioribus, quando menstrua cessat purgatio, cruenta non raro oboritur mictio, ita prorsus, ut exempla prostent, ubi singulis mensium periodis cum urina, sanguis partim fluidus, partim grumosus. redditus fuit. IV. Quisque vero peritior Medicorum redundantis san- Quae vero peguinis per haec minus congrua loca exclusionem, non adeo riculosae. tutam, sed ancipitem & haud levi discrimini expositam esse facile iudicabit. Quo enim pars corporis nobilior & vitae tuendae aptior magisque necessaria, eo perniciosior est eius laesio eoque plus periculi alit. Quare si pulmonum vitale viscus à sanguine stagnante labem accipit ac laceratur, facile ulcerosa pulmonum affectio phthisica nascitur. Exstat de hac noxa dignus memoratu locus in Alpini medic. method. pag. 273. dum ait: ob immoderatam sanguinis evacuationem, vel diuturnum morbum menses supprimuntur, quod si dit durat, mulieres in graves morbos incidunt, aliquae in sanguinis sputum, ex quo deinceps. phthisi intereunt, quod proximo anno Aemiliae nobili virgini accidit, cui quum menstruae purgationes ex moerore assiduo defecissent, cum sputo sanguinis & assidua tussi orta est febricula, qua paucos post menses interiit. Hippocrates lib. I. de morb. mul. §. 6 eandem in rem egregie scribit: quibusdam mulieribus menses bimestres in uteris existentes ad pulmonem recedunt, & ubi recepti fuerint, omnia patiuntur, quae in tabe dicta sunt. Si vero inter ventriculi exquisiBb 3 dibzy G Google quisitissimi sensus membranas forte subsistit cruor & ibi corrumpitur aut coagulatur, periculosa eius inflammatio, vel hectica febris emergit. Aut si etiam erumpit, vasa tamen brevia nimium ante distenta, tam enormi laceratione, inprimis si lien male affectus, dehiscunt, ut iterum coalescere nequeant, & vomitus copiosus saepiusque repetens mortem inferat. His non minora, sed longe graviora ac plura sunt mala, quae si sanguis neque per uterum, neque alia loca exsolvitur, pullulant; quae tamen non tantum pro diversa corporum natura, verum etiam partium, quibus restagnans cruor incumbit, discrepant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
