Latin
TIONIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 199
Unproofread scanNot analysed yet
quum uteri, (per quos menses intelligit) ad stomachum qui nervosus est allapsi fuerint, &ad ventrem irruerint, dolet spina &totum dorsum, &lingua ipsius refrenatur &hanc non claram habet, &animi deliquium adest, aliquibus etiam vocis privatio, &stomachus mordet, &flava bilis urget &amara est, &iactat se &ardet. Ipse quoque uterus a cohibitis mensibus subinde gravem patitur labem. Sic eundem hac de caussa hydrope inundatum in Misc. nat. cur. Dec. II. An. I. obs. 79. relatum legimus, pariterque ingentes uteri tumores, eosque scirrhosos, cum exulcerationibus succrescere, experientia edocemur. In serosioribus etiam &phlegmaticis retentus mensium fluxus, crebrius in copiosum seri albi stillicidium transit. Neque denique sufflaminata saluberrima uterina purgatione, externae partes a vitiis immunes manent, sed easdem saepius scabie, elephantiasi, furunculis, erysipelaceis affectibus, vel scirrhosis tumoribus infestari, experientiae testimonio constat. VII. Ex emanente Quae omnia truculenta pathemata, sicuti suppressam mensium fluin iunioribus menstruam evacuationem presso subsequuntur xu. pede: ita pariter nihil frequentius in artis exercitio obvium, quam quod subsistente penitus ob aetatis rationem critico hoc fluxu in annosioribus, eaedem afflictiones ingruant. Ego certe multiplici experientia compertum habeo, post annum quinquagesimum, feminas, praesertim quae sanguineae &largius alias profluvium expertae sunt, vitam praeterea sedentariam, otium &unctius vivendi genus sectantur, a sanguinis tamen missionibus abstinent, dolores cardialgicos, cum summo circa praecordia ad dorsum usque &scapulas excurrente aestu ac dolore, noctu praesertim, incurrisse. Alias phlogosi,