Latin
SECT. II. CAP. N. DE METHODO, ORINNE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 2
Unproofread scanNot analysed yet
Tam innumera enim sunt remediorum genera, tot compositiones, tot medicaminum vulgo adscriptae virtutes, ut ne quidem memoria his omnibus capiendis sufficiat, tantum abest, ut quae de singulorum usu &perita applicatione scitu perquam necessaria, animo teneri queant infixa. Celebrandum quidem in eo merito summi conditoris est providum institutum, quo benigna parens natura affluenter exinexhausto suo penu varia &multiplicia in sanorum aeque ac aegrorum usum suppeditat praesidia, neutiquam tamen opus est, ut omnia in usum vocentur, sed natura, ut in alimentis, sic etiam iis quae in medicinam cedunt, paucis contenta est. Paucae quippe &simplicissimae sunt morborum caussae, ideoque iis etiam removendis pauca sufficiunt adminicula, &ex vero scribit. Jo. Largius ep. 76. ego dico, desipere eos Medicos, qui pluribus medicamentis aliquid expediunt, quad pancioribus tranfigi potest. Quin potius ipse ego scio &experientia edoctus sum, nunquam Medicum, qui immenso isto pharmacorum, quae in pharmacopoliis asservantur &plerumque sine ratione &fide mirificis encomiis celebrantur, apparatu, utitur, crebrius ea mutat &affatim aegris ingerit, ad veram, certam &intimam eorundem cognitionem, pertingere, in qua tamen praecipuum felicis medendi rationis momentum est tepositum. Hinc egregium profecto Damasceni aph. 34.