Latin
SORBENTIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDIC AMENTORVM CVATVOR SVMME tum, ex aqua forti per additionem salis tartari; ex chymicis denique &pharmacevticis sal essentiale acetosellae, cremor tartari, phlegma vitriosi, clyssus antimonii sulphuratus, tincturae rosarum, florum bellidis, violarum cum spiritu vitrioli philosophico praeparatae, quam optine temperant. Theoremata. Temperantia agunt triplici ratione. Vel enim lale acido, particulas volatiles sulphureas ligant &motum earum calidum vorticosum intestinum figendo &illas coagulando, quodammodo minuunt. Vel operantur expansiva aereoelastica quadam virtute, qualis delitescit maxime in nitro, quod sal acidum &alcalinum, ingentem partium sulphurearum nec non liquidi aeteo aetherei copiam involutam recondit, eodemque materiam calidam in vehementi motu vorticoso calido constitutam dispellit &a centro quasi ad peripheriam displodit, sale vero neutro materiam crassam, quae caloris &sulphuris matrix, attenuat, resolvit, disrarat, &subtili simul suo acido partes sulphureas in celerrimo motu sistit. Vel etiam partes sulphureas diluendo &disiungendo, humidum calore absumtum restituendo, simul etiam nimiam vasorum ęlasticitatem, a qua calor pendet, remittendo, operationem suam exsequuntur, uti potissimum observatur, ab aqueis, sero lactis, dececto cornu cervi &avenaceo. Corollaria practica. I. Haec certe temperantia multi &magni usus sunt in Medieina, ubicunque calor praeternaturalis exstinguendus, eaque propter in febribus omnis generis, item inflammatio? nibus &gravioribus spasmis ac doloribus, qui perpetuo fere nimia &calida sanguinis commotione stipantur iisdem nullo modo carere possumus. Sed acidis, quae figendo &coagulando agunt, merito praeferenda nitrosa Nitrum enim non tantum refrigerantem, verum etiam rigidas &spasmo afflictas partes relaxantem, sive antispasmodicam, item ed bzy G Google item urinae &alvi excretionem promoventem virtutem possidet. Quin quum alia refrigerantia &acida fluida magis condensent &coagulent, nitrum potius colliquat, rarefacit, attenuat humores densos &viscidos, ita prorsus, ut si vel in pulverem redactum, vel in aqua prius solutum, sanguini nigro coagulato inspergatur, eun &floridiorem &fluidiorem efficiat, Quare non solum in inflammationibus ipsisque febribus inflammatoriis, quae a sanguine nigro, coagulato &incarcerato nascuntur, acidis longe praestantius, sed etiam quia tenacem &spissam seri materiam, quae affluens in sanguine inflammationi subiectorum apparet, tam efficaciter fundit aq dissolvit, ad corpus ab inflammatione defendendum quam maxime proficuum.