# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 200.6-8

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 200.6 to 200.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/200.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/200.6

de puerpera, quae paucis a partu diebus, mediocriter a lochiis purgata, lectum deseruit & rigido se commisit caelo, ex quo penitus suppressis uteri purgamentis, diversa pro differentia partium accesserunt symptomata: in capite eius gravitas & ad somnum propensio, in thorace sputum sanguineum, subflavum pituitosum, noctu maxime longis intervallis cum levi tussi aegram exercens. In collo quasi suffocantis globi sensus fuit. In corde & universo vasorum genere febris continua, cum pulsu debili & celeri ac siti inexhausta nec non animi deliquio, excitata. In abdomine alvus dura & laboriosa facta. In partibus externis dolor lateris dextri & scapularum pungitivus ac vagus concitaPost sanguinis vero missionem alvi solutionem & tus. assumta antinysicrica, omnia haec pathemata conquieverunt, in nostris quoque regionibus nihil frequentius acci- Febris & dit, quam quod lochiis non rite fluentibus, sub alvo prae- purpura. sertim duriori, febres continuae, cum purpura rubra & alba mali moris, accendantur, magna certe circumspectione tractandae; quandoquidem si retrocedit purpureum exanthema, vires penitus deiicit non modo, sed & in dispositis saepe hecticam febrem ciet & universum sanguinem in excrementa pituitosa & salsa, quae copioso sputo, urina crassa, sudore multo & alvo laxiori eiiciuntur, sensim convertit. (Hoff. Syst. Med. p. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
