# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 202

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/202

) Verum enim vero quum non solum in sexu feminino, sed etiam virili & nobiliori saepe eveniat, ut sanguis & benigni laudabiles succi nimium copia increscentes, vitae ac sanitati perniciem intentent; admirando pariter divinae providentiae beneficio in acceptis ferendum, quod in viris etiam via pateat, qua cum egregio valetudinis emolumento, superfluus & noxam minitans sanguis eiici quet. Videlicet dicatum est huic saluberrimo negotio vas peculiare abdominis venosum, portae vena dictum, quod venae pariterque arteriae munus explet, & sanguinem a plurimis abdominis visceribus, non modo revehit, sed & postea in hepatis viscus adducit. Quia enim haec vena manifesta systole & diastole, sive pulsu, destituitur, eamque ob caussam sanguinis traiectus per hepar, eiusdemque regressus ex liene, pancreate, mesenterio & intestinis admodum tardus ac difficilis est: non potest non fieri, quam ut ex mechanica & hydraulica necessitate, ob restagnantem in alveis ramorum huius venae cruorem, & maxime in vena splenica eiusdemque propagine haemorrhoidali, in qua ob situm perpendicularem & a corde longius remotum, difficilior adhuc redditur regressus, maior appulsio ad minimas arteriolas earumque extrema fiat, ac demum accedente sub alvi egestione nisu, in tunicis intestini recti canales dehiscant & cruorem effundant. XI. Dici solet hic fluxus haemorrhoidalis, & ordinarie non per externas, sed internas venas haemorrhoidales succedit, sique non est nimius, vel symptomaticus, a multis morbis ex plethora oriundis defendit, ac salutaris est; unde etiam non sine ratione germanico idiomate vocatur die guͤldene Ader, quasi auro aequiparandus, vel non redimendus fluxus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
