Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 204
Unproofread scanNot analysed yet
meridionalibus magis locis familiaris, in borealibus autem rarior sit; nostris tamen temporibus in hisce aquilonariis etiam regionibus, longe familiarior est &frequentior, quam olim, ut ipse testari possim, perpaucos, quum ante quadraginta annos medicinae exercendae manum primum admoverem, sanguinis per ani venas stillicidio, vel moliminibus ad istud, fuisse affectos. Si in caussam inquirimus: mea quidem sententia culpa potissimum reiicienda in vitae genus, ex operoso ac laborioso, ob perditos hominum mores, in desidiosum ac otiosum mutatum, quo non solum maior quam par est sanguinis copia ingignitur, sed etiam ipsum corporis robur languescit, ut non mirum sit, effeminato corpori femineum quoque accidere sanguinis fluxum. Deinceps haemorrhoidum profluvium, teste experientia, haereditarium &hinc certis familiis solenne est, quumque sic haemorrhoidibus obnoxius haemorrhoidarium gignat filium, propagatur latius dispositio &plures fluxum experiuntur. Accedit &hoc, quod nostro tempore Medici in omnibus fere morbis haemorrhoidum anomalias subesse perperam putent, &crebriori pilularum, praesertim aloeticarum, usu, sanguineum fluxum proritare, etiamsi natura ad eundem plane non inclinet, nitantur. Recte enim iam Fonseca tom. I. cons. 57. censet: quod &tumor lienis, qui Italis familiaris, &mulriplex purgantium &aloeticorum usus, sit frequentissima fluxus haemorrhoidalis caussa, &adiicit: caveat quisque omnino a pilulis de aloe, aloe enim aperit ora venarum &baemorrhoides adeo inducit, ut ex centenis his pilulis utentibus, nonaginta haemorrhoidibus laborent. §. XIV.