Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 206
Unproofread scanNot analysed yet
inquiens: melancholicis, id est, u qui sine febre insaniunt si varices aut haemorrhoides superveniunt, insaniam solvunt. Et aph. IV. com. 25. haemorrhoiPorro dum moderatum fluxum maniam prohibere, dicit. etiam ad curandam nephritidem haemorrhoides, ceu summam medicinam commendat, dum lib. VI. aph. ll. ait: nephriticis haemarrhoides supervenientes magnam opem ferunt. Praeterea &lib. de humoribus earum fluxum ad praeservationem pleuritidis &morborum, qui cutim defoedare solent, dilaudat: potissimum epid. lib. VI. Sect. III. text. 37. scribit: mariscis laborantes, neque morbo laterali, neque pulmonario, neque phagedaena neque furunculis, neque thermintis fortasse, neque alphis laborant. Vtilem quoque ad sublevandam molestissimam illam hypochondriorum tensionem idem gravissimus autor in Coacis diiudicat: quibus, inquiens, dolores hypochon iriorum, cris ventriculi, hepatis &partium circa ventriculum sunt, hi sanguine per inferiora excreto, sanantur. Et quae plura eius huc referri possent effata. XVI. Neque deficiunt aliorum gravissimorum Medicorum auctoritates, quae idem adstruunt. Sic Galenus lib. VI. can. 29. qui clausis haemorrhoidibus in insaniam inciderunt, saepe reseratis his venis, ab iisdem evasisse perhibet. Et lib. III. de humor. com. 26. melancholiam ex suppressis hoemorrhoidibus ortam, annua evacuatione curatam, refert. Hildanus Cent. VI. obsi 28. pag. 531. ita disserit: ego sincere scribere possum: experientia me comprobasse, eos rarissime apoplexia, epilepsia, aut vertigine, aut oculorum inflammatione, correptos fuisse, quibus haemorrheides fluebant; immo apertione laemorrhoidum gravissimos sublatos esse morbos, &in aliis &in me ipso sum expertus. Porro Ransaeus de scorbuto pag. 72. non paucos, ait, novimus, quos profusio sanguinis ex haemorrhoidibus a scorbuto praeservavit. Petrus Monavius de se ipso ad Cratonem Epist. 236. conqueritur: se a suppressis haemorrhoidibus, quae antea fluxerant, arthritidem incurrisse. Forestus lib. XXIII. obs. 4. ab arthritico dolore quendam erumpentibus haemorrhoidibus liberatum; &alii cardialgia laboranti cum commodo easdem apertas esse, testatur.