# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 208

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/208

Et mihi nota complura sunt exempla, quosdam tubercula in ano gestasse, quae ob exquisitum dolorem totum corpus in consensum pertraxerunt, sponte autem rupta, aliquot cochlearia seri acris corrosivi fuderunt, quo evacuato, pathemata conquieverunt. §. XVIII. plura de Nobis quoque in proclivi foret noxa suppressarum haemorrhoidum in confirmationem adducere exempla, sed instar omnium esse potest illud, quod ante aliquot annos notavimus. Nimirum generosus quidam vir fere quinquagenarius, ex suppressis per potum aquarum salubrium frigidum & balnea haemorrhoidibus, podagram & malum hypochondriacum spasticum sibi contraxerat, & huc cum familia concedens, me in consilium ascito, fortunante Deo multum levabatur, ut etiam haemorrhoides, quae diu substiterant, redirent. Quum vero paulo largius fluerent, enixe a me petiit, ut profluvium compescerem, quod tamen constanter renui, ac potius ut sibi gratularetur & in sinu gauderet de redeunte fluxu, regessi. Sed aeger inde magnum periculum ac debilitatem metuens, moniti immemor, ab extraneo Medico, me inconsulto, medicinas fluxum supprimentes, quibus opiata & martialia immixta, impetravit, iisdemque crebro usus est. Iam pulcherrime omnia succedere videbantur, fluxus quippe tertio die subsistebat, aeger obambulabat sanus nihilque damni metuebat, ac residua pharmaca per quatuor adhuc dies ingerebat; sed nocte concubia lethalibus opprimebatur symptomatibus, ac incredibiles primum praecordiorum anxietates, inquietudinem & atrocissimos ventris dolores persentiebat, cum arctissima alvi constrictione, quae nec clysteres admittebat tantaque erat vis morbi, ut omnia antispasmodica, cinnabarina & clysteres oleosos eluderet, ac tertio die, posteaquam aeger adhuc ira correptus esset, aphonia, delirio & convulsionibus funestum sortiretur eventum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
