# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 211

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/211

usive extendunt, ac universam fere morborum genealogiam primario ex plethora, & inde enata sanguinis spissitudire, ac prohibita eius per uterum vel sedis venas excretione, arcessere, ac operosa quidem, sed frustranea contentione, vel spissis voluminibus conquirere, sibi sumunt. Neque iniuriam fecero, si hanę hypothesin, modo ita eam dicere liceat, ex insufficienti minusque attenta experientia, sive observationum circa morbos, praesertim chronicos, defectu, enatam esse dixero. §. XXI. Quod ne gratis vel gravius dictum videatur, exemNec malum plo sit frequentissimum illud nostro tempore malum sic dihypochondrictum hypochondriacum. De hoc multus quidem ubique acum earum suppressioni. apud eos est sermo eiusque natales unice ex stagnatione sanguinis haemorrhoidalis in ramis venae portae petendas esse, At vero si curatius paulo in primam acriter contendunt. huius morbi originem inquirimus, eiusque genesin ubi numerosa confluit misera hypochondriacorum cohors, ad fontes nempe soterios, rimamur; clarissime patet: pertinacem Sed imbecilhunc affectum esse non plethorae, sed imbecillis naturae pro- litati natura lem, solennem ac proprium iis, qui naturam corporis sui & tribuendum. systema nervosarum partium, inprimis ventriculi vim digestivam, tonum ac robur, variis de caussis graviter labeVidelicet instituro coram a me scrutinio, alii factarunt vitam sedentariam, diuturnum moerorem, terrorem & vehementem iram, ingestis paulo post desuper cibis aut potu frigido, incusarunt; alii in nimias mentis per intempestiva studia & lucubrationes fatigationem, potionem largam vel frigidam, sudanti corpori ingestam, abusum purgantium, opiatorumnec non acidorum & vinorum, culpam reiecerunt. Quidam neglectum sub usu fontium mineralium, vel post purgantia aut emetica, regien, febris intermit:entis, diartheae aut dy senteriae perperam institutam medicationem, aut praeposteram sudoris foetidi resiccationem, primam morbo occasionem dedisse, confessi sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
