Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 212
Unproofread scanNot analysed yet
Quae scerte omnia ita sunt comparata, ut robur naturae atterant nervosisque partibus maximam inducant debilitatem, tantum abest, ut sanguinis, virium custodis, abundantiam arguant. XXII. Et licet tantisper largiamur, deficientem vel suppressum per animi pathemata, frigus &imprudentes medicationes menstruum aut haemorrhoidalem fluxum, quandoque caussam atque originem hypochondriaco malo posse suppeditare: eandem tamen non semper subesse caussam ex eo luculenter patescit, quod crebrius inter exempla sint, qui largiter &sufficienter etiam fluentibus haemorrhoidibus, hypochondriacis tamen excruciantur pathematibus, utut interdum eorum vehementia inde decrescat. Notabilis profecto hanc in rem est observatio, quam habet Sennertus in praxi lib. III. Sect. II. cap. 23. novi, inquiens, feminam nobilem, constitutione sanguineam, affectioni hypochondriacae obnoxiam, quae singulis mensibus ordinario, &quidem die post menstruum fluxum decimo quarto, haemorrhoides patiebatur. XXIII. Accedit &hoc, quod firma &irrefragabili experientia in comperto sit, adolescentes, iuvenes ac viros, qui nunquam antea vel levissimum fluxus haemorrhoidalis indicium observarunt, subito malum hoc incurrere spastico-flatulentum, &demum si diutius eodem detinentur, dolorem dorsi, in abdomine circa hypochondria &stagnationes experiri sanguinis, qui intercepto per spasmos libero per viscera abdominis motu, per ani venas exitum molitur, eodemque denegato, atrociora suscitat pathemata; ut adeo pateat, tam fluxum haemorrhoidum, quam molimina ad eum effectum &productum esse, mali hypochondriaci.