# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 214

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/214

Dolaei, qui saepius per litteras apud me conquestus est, quod per viginti annos, licet haemorrhoides fluxerint, mire calculi & podagrae doloribus divexatus sit, a quibus tamen diaeta lactea utens, per biennium liber egit, sed ad pristinum victum & potum postea concedens, incidit in dysuriam, demum funestam. Tacemus, plerumque podagram & calculum esse morbos haereditarios, ac illam maxime ab immodica venere, bacho & ira, & generari, & foveri. Neque semper insaniae a plethora vel haemorrhoidum fluxu suppresso incunabula trahunt, sed pariter affectibus haereditariis accensendi sunt, & uti mania plerumque a continua praesertim cohibita ira ac impensis desideriis venereis accedit, ita melancholia a terrore & diuturno moerore excluditur, vel etiam ab usu narcoticorum & stupefactivorum contrahitur, sine plethorae concursu. Et sic etiam de aliis morbis, quorum ortum ad plethoram & retentas sanguineas evacuationes huius theoriae assertores unice referunt, sentiendum. §. XXV. Denique quo magis hi tam magni haemorrhoidum patroni earundem successum urgent, & eodem sanitatem & conservari, & amissam revocari, confidenter asserunt; eo magis certe mirandum, ipsisque obiici potest, quod nulla adhuc idonea, congrua remedia excogitarint ac norint, quibuscum potissimum hoc therapiae suae momentum conficere, ac mensium, vel haemorrhoidum fluxum, cum certa ratione procurare, promovere, vel moderari queant. Nam intuta profecto, fallax & saepe frustranea est hirudinum appositio, neque ab omnibus admittitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
