# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 220

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/220

Vera enim Celsi de ventris fluxu lib. IV. cap. 19. est sententia, uno, inquientis, die flu re alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit, & intra septimum diem id conquiescat. Purratur enim corpus, & quod intus laesurum erat utiliter effunditur. Quando vero haec salubriter instituta evacuatio imprudenti consilio adstringentibus sistitur, vel nimis calidis balsamicis compescitur, magna excipit virium imbecillitas, inappetentia & febricula quaedam, ipsumque profluvium, licet aliquandiu subsistat, repetit tamen, cum tenesmo, borborygmis ac torminibus. Interdum etiam, ut perite Sanctorius meminit, per urinae largius profluvium, quandoque singulis mensibus, superfluum & quod naturae oneri erat eliminatur, dum Sect. I. aph. 65. scribit: corpora quoque virorum sana & moderatissimo victu utentia singulis mensibus fiunt solito ponderosiora, unius scilicet duarumve librarum pondere, & redeunt ad consuetum pondus circa finem mensis ad instar mulierum; sed facta crisi per urinam paulo copiosiorem, vel turbidiorem. Ipse quoque compluries observavi, quod citra caussam externam, quibusdam urina effuse prodeat, alvo segniore & perspiratione imminuta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
