# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 222-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/222-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/222-2

CAPVT X. GENERATIONE MORBORVM EX MORBIS. Vum vera & rationalis therapia, sive medendi morbis scientia, maxime omnium accurata morborum diagnosi eorumque ex caussis suis ortus ac incrementi cognitione nitatur, atque etiam a nobis in prioribus de earum aegritudinum genesi actum sit, quae a mole & qualitate humorum perversa eorumque evacuatione deficiente, vel cohibita, originem trahunt: nunc porro ad earum contemplationem accedendum, quae a solidorum vitio, virtute ac robore deiecto, sive imbecillitate, quam maxime praecedentes morbi relinquunt & ingignunt, incunabula trahunt; quo sic manifesto dilucescat, non modo fluidorum, sed & solidorum vitiosam ac praeternaturalem constitutionem, ad gignendos morbos magnae virtutis, eaquepropter a perito Medico magnopere esse considerandam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
