# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 225

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/225

Pa Et haeredita: riter id crebriori observatu in comperto est, firmos & roburia dispositio. stos corpore ac animo parentes, valentes ac sanos; imbecilles contra, valetudinarios, senes quoque & ebrios, debiles, teneros ac morbidos gignere infantes. Nam certe praecipuae atque difficiles quae homines affligunt, Medicisque plurimum negotii facessunt aegritudines, sunt haereditariae, & non tam a fluidorum, quam potius congenitis solidorum vitiis dependent. Inter capitis quidem affectus, maniam, melancholiam, apoplexiam & epilepsiam, inter pectoris morbos, haemoptysin & phthisin, quoad partes in imo ventre contentas, affectum hypochondriacum spasmodico-flatulentum, renum & vesicae calculum, anomalum fluxum haemorrhoidalem, in feminis malum hystericum, & dolores rhevmaticos & arthriticos, quoad partes externas, in liberos per nativitatem transire, constantis semper & perpetuae fuit experientiae. Praeter hanc, quae ob sexus, aetatis & nativitatis raInprimis ettionem accedit imbecillitas, sunt adhuc aliae causae, quae cor ium morbi pus sanum antea ac robustum infirmare & solidarum par diuturni tium virtutem, tonum ac robur imminuere, frangere atque praecedentes. prosternere, corpusque ad graves morbos ingenerandos disponere possunt. Horum in censum, praeter diuturnos & graves animi affectus, immoderatas mentis in studiis fatigationes atque meditationes, abusum quoque veneris & bacchi, diaetam pravam, assiduas vigilias, & duros labores, maximę omnium referendi morbi, praesertim, si aegrorum culpa longius extrahuntur vel ob Medicorum errorem perperam tractantur. Ea enim est motuum morbosorum ac inprimis febrium indoles, ut non solum succos vitales absumant atque totam sanguinis & humorum massam vitient & corruptam (Hoff. Syst. Med. p. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
