# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 232

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/232

Dignum videtur quod hic interseratur exemplum Mindae Westphalorum olim a nobis observatum, de viro, qui superata pleuritide incidit in tussim, maciem, febrem, inquiem & spirandi angustiam, exactis autem sic duobus mensibus praeter omnem expectationem, pus album & congelatum, sed minime foetens, ad aliquot libras, trium circiter hebdomadum spatio, reiecit, eodemque evacuato, pectoralis balsami & lactis usu, perfecte sanitati redditus est. Neque minus commemorabilis est casus in dissertatione de rarissimo succi nutritii ex thorace stillicidio, expositus, ubi pleuritis tandem in empyema, sinistrum totum pulmonis lobum, teste sectione, consumens degeneravit, erosis simul & apertis ductus thoracici ramulis, quia succus chylosus, sapore dulcis, aspectu lacteus, odore spirituosus, cuius ego locuples ἀυτόπτης testis sum, per multos annos ad aliquot uncias quotidie, ex thoracis apertura, quae ad empyematis exclusionem acu facta fuerat, stillavit, XV. Quod vero tam sinistre pleuritis curatio nonnunquam succedat, in culpa saepissime est imprudens & praepostera medentum methodus, qui in sanguine detrahendo vel nimis parci sunt, vel interdum nimis liberales & effusi. Vtrumque malum. Recte enim Verzascha obs. 8. confirmat, ex neglecta venaesectione empyema facillime subsequi, praesertim in spongiosi habitus corporibus. In cuius confirmationem Heurnius comment. super aphor. IIX. Sect. V. sequentem affert historiam: vidi, ait, juvenem triginta annorum succi sanguinisque plenum, qui, cum ruri esset, humi dormivit ac in pleuritidem incidit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
