Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 24
Unproofread scanNot analysed yet
Nos certe non facile casum quendam praetermittimus, quia vix ullus incidit, ex quo non quippiam adhuc addiscere possimus, quum ad minimum, quod iam inventum &cognitum fuit, exinde confirmetur. Inter alios vero fructus, quos ex recte consignatis morinsignis omnino borum historiis exspectare possumus etiam est is, quod ad diversas medicorum hypotheses, opiniones &controversias in praxi decidendas reddamur aptissimi. Quod si enim ulla, certe medica disciplina, innumeris opinionum figmentis, sectis &dissensionibus immersa est. Ex harum vero dissidentium sententiarum labyrintho nosmet extricandi non meliorem novimus viam, quam si earum applicationem ad medicas observationes, quae genuinum ac immutabilem naturae ordinem &processum in vitae, sanitatis ac morborum negotio complectuntur, urgeamus: tum enim clarissime elucescet, quae fimo stent talo &ad veritatem accedant, ac vicissim, quae a vero abludant &luxuriantis imaginationis foetus sint. Quot diversissimae medentum in praxi medica, circa remediorum valentiorum &heroicorum, e. c. venaesectionis, fonticulorum, vesicatoriorum, purgantium, emeticorum, mercurialium, opiatorum chinae chinae, salium volatilium, martialium sunt sententiae, hi eadem laudant, illi damnant, &omnes pro veritate sententiae suae acriter pugnant, ut demum cui assensum praebere possis, nescias. Hic certe non accommodatior emergendi ex hisce difficultatibus patet via, quam si observationes cum cura &diligentia conscriptas de illis morbis, in quibus damnum vel salutem haec medicamenta attulerunt, consulamus, quippe tunc facile apparebit, pro differenti circumstantiarum ratione, in eodem morbo remedia haec insignem opem, vel luculentum etiam damnum attulisse, adeoque in se non esse nociva, sed in medicos culpam esse refundendam, qui iis non recte usi sunt.