# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 240

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/240

nem, vel etiam commodis mensibus, purgatio ex lenioribus, quae veteres ob eximium usum benedicta vocarunt, vel temperate aloeticis balsamicis pilulis, instituatur. Matrona inquit, Heurnius in Comment. ad hunc aphorism. quaedam saepius abortierat & pituitosa natura erat, cum vero medicinarum (puta) laxantium usum iniit, feliciter gestationem perfecit. Suadeo igitur cum Platero in Obs. Lib. I. pag. 86. ut puerperae post partum bene purgentur, ne graves fiant morbi. Neque tantum purgandum est, sed etiam convenienti diaeta vitaeque regimine & aliis internis & externis roborantibus pristinus utero tonus reparandus: quo salvo ac vigente, & mensium fluxus recte & ordine procedit, quo destructo, inordinati fiunt menses, & inde universa corporis oeconomia detrimentum patitur, XXV. Ad partes quod attinet genitales, & hae facile vitium contrahunt ab antecedente morbo, quod ad nova mala suscitanda idoneum est. Animadvertimus id frequentius in gonorrhea, cui, sive malignae, sive benignae, si nimis cito adstringentibus cohibetur, multa ac varia mala superveniunt. Ex intempestivo enim constringentium usu, tam lacunae glandulosae urethrae, quam glandulae, quae prostatae appellantur, & genuinam gonorrheae sedem constituunt, facile indurantur, exeduntur atque exulcerantur, hinc continuo foetida sanies profluit & insanabile laticis ex urethra fit profluvium. Et quia haec subtilis acredinis materia conterminas partes, vesicae nempe sphincterem, non raro simul afficit, unde successive eius oogli eius fit erosio, quae aegre consolidata, perpetuam fere ischuriam & dolorificam stranguriam caussatur. §. XXVI. Neque postremo loco praetermittendum est, quod Post dolores dolores, si atrociores fuerint & diu perseveraverint, uniatroces.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
