# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 241

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/241

versum nervorum genus adeo debilitent & tono suo partes sensui & motui dicatas exuant, ut paralytici, vel alii nervorum affectus, etiam epilepsiae, inde propullulent; cuius rei clarissimum documentum edit gravis intestinorum dolor, qui colica communiter convulsiva vocatur, cui non raro pareparesis. sis succedit, quemadmodum id per experientiam uberius constat & multi auctores observationibus idem confirmant. Inprimis egregius hanc in rem exstat locus in Paulo Aegineta lib. III. pag. 251. Colica, ait, affectio pestiferae cuiusdam luis modo est grassata, ex qua plerique in morbum comitialem, alii in artuum resolutionem, sensu incolumi, nonnulli in utrumque sunt prolapsi, ac eorum qui in comitialem morbum inciderunt, plures interiere, ex iis vero, qui in resolutionem, plures evaserunt. Sequitur autem gravem coli dolorem resolutio paralytica, quia ordinario post nimiam partium spasticam constrictionem, postea atonia & debilitas excipere solet, ad quam promovendam multum valent opiata, quae ad infringendos dolores, larga & repetita saepius dosi, Practici propinare consuescunt, quum periti Medici horum usum serio & sedulo dissuadeant, & praesertim Baglivus in praxi med. Lib. I. §. 1. de colica apposite ita scribat: nihil familiarius colicae supervenit, quam paralysis, cave igitur ne opiata copi sius in eaexhibeas, solet enim pest opiata magnus sudor supervenire & axinde paralysis. Hanc ob caussam quoque Raygerus Obs. 50. in crudeli intestinorum dolore pilulas Wildegansii reiicit, quia facile in somno sudor & paresis succedit. Epile epilepsiae psiae fiunt, quando ob vehementem intestinorum spasmum & vasorum constrictionem, sanguis urgetur ad caput, & spasmus quoque ad meninges penetrat, hinc Thonnerus Cent. II. Ols. (Hoff. Syst. Med. p. III.) Obs. 3.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
