# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 242

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/242

idemtidem post colicam notavit epilepsiam, & quod omnia duplicata conspecta fuerint, humore crystallino quasi Colicis vero & calculosis, vel etiam e sede sua dimoto tertianis, quod facile icteri superveniant, ratio est, quia spasmus in his morbis ad duodenum & vasa biliaria pertingens, ea valide constringit, ut bilis liber ad intestina descensus amplius fieri nequeat, sed ipsa per vasa lymphatica resorpta & sanguini insinuata, foedum colorem inducat. XXVII. Vidimus hactenus morborum aliis supervenientium primordia atque origines, quae potissimum destructo partium quibus insedit morbus tono, debentur. Iam propositum est breviter strictimque ea considerare vitia, quae ex morborum reliquiis proveniunt. Primum vero placet hanc in rem divinum nostrum senem audire, qui aphor. 32. S. IV. hunc in modum scribit: quibus a morbo restitutis quippiam est infirmum, ibi abscessus fiunt. Quem aphorisimum Heurnius optime sic explicat: quando post morbum infirmitatis aliquid superest, quae ex lassitudine & imperfecta crisi iudicatur, ita, ut supersint materiae febrilis reliquiae, aut, si liberalius se potu & cibo ingurgitent, quam immutata ventriculi actio, temperamentum & habitus perferre possunt: tunc in discrimen venit homo, quia partes internae & externae labefactatae sunt, hinc, si non accurata diaeta accesserit, hepatis & lienis scirrhi, vel cephaleae, vel foras in artus, si ibi imbecillitas, abscessus effunduntur. Quare, ne quid coacervetur dentur pilulae aleophanginae, mastichinae, vel Rusi, vel tale quid. Spectat huc quoque Aph XII. Sect. II. morborum reliquiae, quae a crisi supersunt, Fit hoc maxime, reciduos morbos parere consueverunt. quando ob fractam naturae virtutem, sicutrursus bene id explicat Heurnius, materia morbifica non tota fuerit exclusa, neque in declinatione alvus purgante sollicitata. Notae vero inquit, reliquiarum morbi sunt oris siccitas, in ppetentia, agrypnia, languor. Quare recte concludit idem auctor: plerumque iubemus, ne fiant recidivae, ut quinto vel sexto die, cum iam convalescunt, assumant tres vel quatuor pillulas de biera cum agarico, vel mastichinas, vel syrupum laxativum, aut pillulas Rusi, vel aliquid rhabarbari, aut passularum purgantium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
