Latin
243
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 243
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXVIII. Quaej ropterProfecto cedro digna sunt haec saluberrima monita, ca submovenquae inculcant, ut quiescente nunc morbo, omne, quod adhuc dae. noxium &morbificum est, sive in ventriculo, sive in venis substiterit, excludatur, &corpus ab omni perniciali &excrementitio succo liberetur, eo, quod hic facile pabulum ac fomentum recidivae subministrare, vel novum morbum inducere potest. At vero in hoc &graviter &communiter Medici peccant, quod in fine morbi, aegris convalescentibus ac morboso spasmo remittente, noxias reliquias, neque evacuantibus, neque sudoriferis, educant, neque robori naturae atque ventriculi per congruam diaetam &proba stomachica debite succurrant. Nam, quo languidius medentis auxilium est in impetu &statu morbi. eo certius &efficacius in eius principio atque in declinatione; &quidem ineunte morbo, ut natura adhuc valente obstacula removeat &materiam quae in vitio est exturbet. Verum quippe est Hippocratis effatum; aph. XXIX. Sect. II. ita disserentis: quum morbi inchoant, si quid videtur movendum, move; quum vero consistunt ac vigent, melius est quietem habere. Sub declinatione vero eius opera necessaria est, quo corpus debilitatum rursus confirmet, vires fractas erigat, quod restat adhuc noxium expellat &hac ratione novi morbi, plerumque deterioris, generationem impediat. XXIX. Si vero ullo in morbo, certe in variolis &morbillis, De damnis ex variolareliquiae morborum ut expellantur necessarium est, quod si rum &mornon perficitur, gravissima symptomata &morbi succrescunt billorum reInprimis etiam per experientiam constat, lympham peccan liquiis. tem, acriorem, in variolis &morbillis, nervis pnevmonicis maxime esse molestam, teste tussi, quae indivulsus utrorumque plerumque est comes, &morbillos sigillatim subinde catarrhum excipere suffocativum. Relinquitur enim in hoc viscere, fracto morbi impetu, magna atonia, ob quam coacervati viscidi humores ibi haerent, &suffocationem, nisi cita ope succurramus, inferunt.