# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 243

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/243

§. XXVIII. Quaej ropterProfecto cedro digna sunt haec saluberrima monita, ca submovenquae inculcant, ut quiescente nunc morbo, omne, quod adhuc dae. noxium & morbificum est, sive in ventriculo, sive in venis substiterit, excludatur, & corpus ab omni perniciali & excrementitio succo liberetur, eo, quod hic facile pabulum ac fomentum recidivae subministrare, vel novum morbum inducere potest. At vero in hoc & graviter & communiter Medici peccant, quod in fine morbi, aegris convalescentibus ac morboso spasmo remittente, noxias reliquias, neque evacuantibus, neque sudoriferis, educant, neque robori naturae atque ventriculi per congruam diaetam & proba stomachica debite succurrant. Nam, quo languidius medentis auxilium est in impetu & statu morbi. eo certius & efficacius in eius principio atque in declinatione; & quidem ineunte morbo, ut natura adhuc valente obstacula removeat & materiam quae in vitio est exturbet. Verum quippe est Hippocratis effatum; aph. XXIX. Sect. II. ita disserentis: quum morbi inchoant, si quid videtur movendum, move; quum vero consistunt ac vigent, melius est quietem habere. Sub declinatione vero eius opera necessaria est, quo corpus debilitatum rursus confirmet, vires fractas erigat, quod restat adhuc noxium expellat & hac ratione novi morbi, plerumque deterioris, generationem impediat. XXIX. Si vero ullo in morbo, certe in variolis & morbillis, De damnis ex variolareliquiae morborum ut expellantur necessarium est, quod si rum & mornon perficitur, gravissima symptomata & morbi succrescunt billorum reInprimis etiam per experientiam constat, lympham peccan liquiis. tem, acriorem, in variolis & morbillis, nervis pnevmonicis maxime esse molestam, teste tussi, quae indivulsus utrorumque plerumque est comes, & morbillos sigillatim subinde catarrhum excipere suffocativum. Relinquitur enim in hoc viscere, fracto morbi impetu, magna atonia, ob quam coacervati viscidi humores ibi haerent, & suffocationem, nisi cita ope succurramus, inferunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
