Latin
246
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 246
Unproofread scanNot analysed yet
nihil consultius est, quam altero vel tertio a puerperio die, posteaquam omnia rursus sedata sunt, balsamicas pilulas singulis tribus diebus exhibere, qua methodo non modo lochiorum fluxus promovetur, sed &a purpura aliisque gravioribus damnis puerperas immunes persistere, indubitata &creberrima experientia confirmati sumus. §. XXXII. Eiusdem exanthematis purpuracei malum, in nostris oris, compluribus acutis morbis, ut variolis &morbillis, febribus continuis, etiam malignis, in declinatione, non sine Ratiosummo vitae discrimine, saepius supervenire solet. nem vero nullam aliam invenio, quam quod pessima opinio apud nonnullos Medicos usque eo regnavit, alvi subductionem dictis in morbis periculi esse plenissimam, unde per quinque vel sex dies &ultra, aegrotantes sine hac relinquunt, quod non potest non pessime cedere. Nam perpetuus quum sit succorum in morbo e corpore ad intestina affluxus, non potest aliter fieri, quam ut, si non excludantur, mora &aestu plane alienam &malignam naturam induant. Hinc aliorum morborum fomitem praebent, eoque magis, ubi sudorifera calida adhibentur, quae exagitatione putredinem humorum auctam intimius corporis penetralibus insinuant. Quare saluberrimum consilium est, alvum nunquam diu adstrictam retinere, sed enematibus vel blandis vacuantibus eam liberam servare. Recte enim Riverius in praxi med. Lib. XVII. Cap. I. de variolis praecipit: enemata, non solum in morbi principio, sed etiam toto morbi decursu, usurpanda esse, si alvus sponte non fluat, idque singulis vel alternis diebus; &hoc praeclarum praeceptum merito in omni febrium curatione locum invenit ac servandum est.