# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 250

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/250

Hunc postea, ceu ducem, coeco studio plures eius asseclae sequuti sunt, & fideliter tam numerosas, confusas, vix explicabiles & conceptibiles pulsuum species in scripta sua transtulerunt, quae nonnisi ad ingentem tironum Msedicinae confusionem facere possunt. Veteribus quidem facile condonandum, quod in pulsuum dignotione & evolvenda eorundem natura atque origine, tot hallucinationes admiserint, eo quod sanguinis circuitum, veram & genuinam pulsuum caussam, ignorarunt; quo utique factum est, ut verum usum pulsuum, nec in diagnosi, nec prognosi, tam in statu sano, quam praeternaturaRecentioribus vero, si, cognoscendo, recte intellexerint. qui nobilissimum hoc inventum norunt, merito vitio vertendum, quod multi adhuc eadem chorda oberrent, & ex tanta a Veteribus conficta pulsuum multitudine & multifaria denominatione, velut ex labvrintho, cum certa ratione sese extricare nequeant. Si caussam quaerimus; haec praecipue subest: quod plerique hanc de pulsibus doctrinam non ad mechanicam scientiam, sive regulas motuum, ad quam tamem proprie spectat, examinaverint. In quo quidem doctrinae genere Bellino melius versatus est nemo, quem si inspexissent quibus mechanica sordent, perspicuum sane conceptum de arteriarum & sanguinis per eas motu adepti essent; sed qu praeiudiciis occoecati sunt, nunquam volunt discere, quae nunquam didicerunt. §. III. Quod vero magis adhuc mirandum, adeo quidam in luce caligant, ut dubitent, num in arteriis systole, sive mioGoo ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX ISDIM FORMANDO. 251 rum motum motus contractorius succedat, cuius beneficio sanguis ex ipsis in venas, & ex his versus cor refluus propellatur?

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
