# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 254

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, EX IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/254

discrimen comminiscuntur inter pulsum parvum, humilem, contractum, obscurum, latentem, vacuum, angustum, concisum, profundum, quum nonnisi una species sit, & a parva elevatione arteriae proveniat, &, si quidem distinctio facienEiusdem da, parvus, minor & minimus, rectius dicetur. notae est discrimen, quod nonnulli inter magnum, plenum, amplum & manifestum pulsum, nec non vehementem, impetuosum, robustum, fortem & valentem esse volunt, utpote priores denominationes omnes nonnisi magnam vel maiorem arteriae expansionem, & posteriores amplam cum celeritate factam dilatationem, produnt. Illi vero Galenicorum pulsus myurus, formicans, vermicularis, tremulus, caprizans, serratus, dicrotus, nonisi species sunt pulsuum magis vel minus inaequalium, qui pro varia mixtione, ordine & successu variant, ita, ut mox parvus, mox magnus, post celer & tardus ictus, percipiatur. VII. Maioris momenti quaestio est: num pulsus celer & frequens, tardus & rarus, inter se differant? an vero pro uno eodemque haberi possint? Nolo hoc loco repetere, quam acrem contra omnem expectationem mihi celeberrimus vir moverit olim controversiam, quum celerem & frequentem pulsum in praxi medica pro uno pulsu haberi posse scripto assererem. Is enim hanc meam assertionem suae de febribus doctrinae directe adversari putans, quod ingens inter pul

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
