Latin
ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM TORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 258
Unproofread scanNot analysed yet
DE RATIONALI PVISVVM EXPLICATIONE nes, &ex his in hanc, dum portio sanguinis in pulmonibus subtilioris facti, per substartiam cordis musculosam transit, &mox rursus beneficio arteriae pulmonalis ad pulmones fertur, tenuior rediturus) per vasa coronaria transeuntis influxu, animatur, &potentia ac virtute fluidi subtilissimi, quod ex pari octavo &intercostali nervorum affertur, magis augetur. §. XII. Deinde quum motus cordis non uno illo contractorio,1 sed reciproco altero diastaltico, absolvatur, posterior quidem respectu cordis, quod patitur dilatationem, dici solet passivus; nihilominus tamen hic quoque motus dilatatorius, qui fit a contractione arteriarum &impulsu sanguinis in venas, necessarius est ad systolen, sive vim elasticam contractoriam. Etenim quia corporum elasticorum ea natura est atque conditio, ut post dilatationem sese rursus contrahant, &post nimiam contractionem iterum amplient ac in pristinum statum restituant: in corde quoque, tanquam parte mira elastica virtute instructa, post expansionem eius, contractio de novo suscitatur, ita, ut experimentis constet, quo maior &quo crebrior diastole &expansio, eo maiorem fieri systolen &consequenter pulsum arteriarum. Confirmatur hoc luculenter ex eo, quod affluente copiosius &velocius sub motu laboriosiori, vel ascensu scalarum, intensiori &longiori sermone, ad cor sanguine, non modo eius motus intendatur, sed &pulsus maior &crebrior micet &corpus plus incalescat; contra vero si debita sanguinis quantitas cordi vel per largiores haemorrhagias, vulnerationes, aut venarum incisiones subtrahatur, systoles eius cum pulsu &sanguinis circulo, vel valde imminuatur, vel penitus pereat ac vita Notavimus paucis abhinc diebus eiusmodi exintercidat. emplum in femina, quae, cur nescio, subito enorme sanguinis experta est profluvium, ut animo primum deficeret, demum tamen refocillaretur. Sed quum e lecto cruore conspur