Latin
26
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 26
Unproofread scanNot analysed yet
Et utinam haec praestantissima artis nostrae pars, quae afflictionibus morbosis avertendis addicta est, qua nihil utilius, &quae etiam in potestate medici plus posita, quam morborum sanatio, nostris temporibus maiori studio &solertia excuteretur, &hunc in finem uber observationum idonearum apparatus colligeretur; tunc utique futurum esset, ut mortales, &vitam a morbis magis immunem, &diuturniorem, ducerent. Sed haec de modo conscribendi observationes morborum in uno individuo earumque insigni utilitate dicta sunt: nunc setiam perpauca subiicienda erunt monita, observanda iis, qui historias de affectibus vel epidemiis, sive populariter in loco quodam grassantibus, vel endemiis, sive certis regionibus inquilinis &quasi propriis, rite concinnare ac colligere nituntur. Scilicet quum multi morborum, ac inprimis omnis generis febres, tam malignae &periculi plenae, quam contagio infestae, continuae, aeque ac intermittentes, exanthematicae &catarrhales, arthriticae ac rhevmaticae, nonnunquam certo quodam anni tempore. regionem vel urbem universali quasi labe inundent &multos simul invadant, saepius etiam gravioribus aut mitioribus, immo peculiaribus symptomatibus stipatae sint, &non unam semper eandemque, sed subinde aliam atque aliam medendi rationem exposcant: causae utique popularis huius incursus &singularis tamen quem obtinent genii, non aliae esse possunt, quam quae pluribus hominibus sunt communes &in omnes aeque cadunt. Iam vero si oculos circumferimus, exploratione curatius instituta, aeris potissimum insalubrem conditionem, eiusque communem omnibus sub eadem plaga usum, incusandum esse, patescit: eo quod non solum fluidum illud catholicum aërium-aetherium elasticum, ad motus qui vitae praesunt conservandos &immutandos, prout ex physiologicis constat, multum facit, sed ipse etiam aer mutatus, fluidorum temperiem &solidorum constitutionem afficit, iisdemque aliam &praeternaturalem habituingentes mutationes didinem inducere potest. Etenim quam versum CEV PRIMO THBRAPIAE MEDIGAE PVNDAMENTO.