Latin
SORBENTIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDICAMENTORVM QVATVOR SVMMES um, butyrum recens, lactis cremor, lac ipsum, saccharum lactis, sperma ceti, mel, vitellus ovi, eius alhumen exsiccatum &in pulverem redactum. Ex praeparatis oleum amygdalarum dulcium, lini, raparum, momordicae, decoctum cornu cervi citratum &scorzonerae citratum, ptisana, serum lactis dulce, sirupus dialthaea Fernelii, unguentum dialtheae, emplastrum diachylon simplex, de meliloto, spermatis ranarum, Theoremata. Virtus horum remediorum duplex est, solidis, vel fluidis dicata. In solidis quidem hanc ita exsequuntur, ut rigidas, duras ac tensas fibras laxent, molliant easque mobiles &flexiles reddant, simulque adductos per stricturas minimorum vasorum alveos amplient atque dilatent: in fluidis vero viscida sua mucilagine praestringunt, involvunt &quasi capsulae includunt acies &spi ula salium acrium rodentium, &sic quam optime demulcent. Exterius autem applicata, humorem vasorum alveis elapsum, nec amplius resolvendum, aut per lymphatica vasa rasorbendum, in pus convertunt, ita quidem, ut disiecto per calorem temperatum subtilissimo liquido, remanens viscosa materia, oblinitis blande poris ne nimium humidi exhalet, &prolecto maiore succi nutritii, ex quo pus maxime conflatur, per relaxatos tubulos affluxu, ad coctionem &maturationem traducatur. Corollaria practica. I. Maximae haec demulcentia sunt efficaciae, si venenum causticum assumtum, &vix sane melion datur his antidotus, ad pernicialem toxici ex animalium, vegetabilium &mineralium censu vim cicurandam &infringendam, lacte praesertim &pinguedinibus copiose ingurgitatis, quae non modo acerrima venenorum spicula obtundunt atque involvunt, sed &constrictas per virus a validissimo spasmo membranas laxant, &hac ratione veneni, evacuationem, sive per vomitum, sive secessum, adiuvarm II. In digi. GHNERIDV SPECIATIM ALTERANTIEVI. 477 II.