# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 26

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/26

Et utinam haec praestantissima artis nostrae pars, quae afflictionibus morbosis avertendis addicta est, qua nihil utilius, & quae etiam in potestate medici plus posita, quam morborum sanatio, nostris temporibus maiori studio & solertia excuteretur, & hunc in finem uber observationum idonearum apparatus colligeretur; tunc utique futurum esset, ut mortales, & vitam a morbis magis immunem, & diuturniorem, ducerent. Sed haec de modo conscribendi observationes morborum in uno individuo earumque insigni utilitate dicta sunt: nunc setiam perpauca subiicienda erunt monita, observanda iis, qui historias de affectibus vel epidemiis, sive populariter in loco quodam grassantibus, vel endemiis, sive certis regionibus inquilinis & quasi propriis, rite concinnare ac colligere nituntur. Scilicet quum multi morborum, ac inprimis omnis generis febres, tam malignae & periculi plenae, quam contagio infestae, continuae, aeque ac intermittentes, exanthematicae & catarrhales, arthriticae ac rhevmaticae, nonnunquam certo quodam anni tempore. regionem vel urbem universali quasi labe inundent & multos simul invadant, saepius etiam gravioribus aut mitioribus, immo peculiaribus symptomatibus stipatae sint, & non unam semper eandemque, sed subinde aliam atque aliam medendi rationem exposcant: causae utique popularis huius incursus & singularis tamen quem obtinent genii, non aliae esse possunt, quam quae pluribus hominibus sunt communes & in omnes aeque cadunt. Iam vero si oculos circumferimus, exploratione curatius instituta, aeris potissimum insalubrem conditionem, eiusque communem omnibus sub eadem plaga usum, incusandum esse, patescit: eo quod non solum fluidum illud catholicum aërium-aetherium elasticum, ad motus qui vitae praesunt conservandos & immutandos, prout ex physiologicis constat, multum facit, sed ipse etiam aer mutatus, fluidorum temperiem & solidorum constitutionem afficit, iisdemque aliam & praeternaturalem habituingentes mutationes didinem inducere potest. Etenim quam versum CEV PRIMO THBRAPIAE MEDIGAE PVNDAMENTO.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
