Latin
ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 260
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quum pulsus cordis &arteriarum vitalem illum sanguinis circulatorium motum regat ac tueatur, ac is vicissim ab hoc sustentetur; quaestio disquisitione haud certe indigna incidit: quoties una hora universa sanguinis &humorum massa mediante illo perpetuo circulo per cor transIn hac autem decidenda, ingens inter Medicos est eat. sententiarum divortium, dum non solum in determinanda sanguinis &humorum quantitate in universo corpore, sed etiam ea, quae uno ictu e corde eiicitur, mirum discrepant; ita quidem, ut omnem humorum in corpore sano, adulto ac robusto apparatum, alii ad XXX, alii ad XXIV, XX, &XVI. libras accedere autument; pondus autem cruoris, una systole e corde pulsi, quidam unam unciam, quidam dimidiam, pondere aequare, censeant. Verum mihi certe vehementer errare videntur ii, qui tam exiguam molem &portionem humorum per cor &vasa omnia ferri affirmant, &in eo plerumque decipiuntur, quod tantummodo sanguinis rationem ineunt, quasi ille solus circumagatur, quum tamen longe maior sit quantitas lymphae, seri, chyli &succi alibilis, quos omnes humores innumera vascula &tot canaliculi, e quibus maxima ex parte compages corporis nostri eiusque partium coagmentata est, continent, &qui pariter non subsistunt, sed iugi etiam motu circumaguntur, id quod etiam de succo cerebri, medullae spinalis ac nervorum dicendum. Deinde illi quoque admodum falluntur, qui quantitatem omnem sanguinis ex eius per vasa aperta effluxu metiuntur, eo quod, hic tamdiu tantum, quam cordis &arteriarum motus, succedit, hoc autem, post interceptum a subtracto sanguine ad cor affluxum &sublatam diastolen, percunte, subsistit, restitante adhuc in vasis minoribus &inferioribus magna cruoris copia. XV. Proinde alia potius via ac methodus excogitanda, qua proportio liquidi ad solidum in corpore humano clare &cerET IVDICIO IN MOREIS RECTE EX IISEEM FORMANDO.