Latin
ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 268
Unproofread scanNot analysed yet
intermittentem pulsum notavit a lumbrico, quo excreto, arIdem auctor teriarum motus ad naturalem statum rediit. cent. II. obs. 77. pulsum diu &saepe, ob polypum, superstite longius vita, intermittentem, se tetigisse, testis est. Et Kerkringius in spicile. obs. 78. systolen cordis interceptam adeoque pulsum sufflaminatum, sine funesto eventu, se vidisse Flatus quoque pulsum suspendere, Pechlinus confirmat. lib. II. obs. 8. confirmat exemplo cuiusdam, cui flatuum exsurgentium copia mirifice cor constringebat &interturbabatur pulsus, statim vero ac copiosi ructus exirent, liberabatur cor &intermissionis pulsus immunitas sequebatur. Et lib. II. obs. 7 pag. 214, disertis verbis testatur: se pulsum subinde intermittentem in scorbuticis, in feminis iunioribus male menstruatis, sine ullo maiori incommodo spectasse. XXV. Quare egregium Fernelii est monitum, quod lib. III. de puls. pag. 160. inculcat, quotidianae, inquiens, corporis affectiones pulsus immutant, sine quarum animadvorsione, non certo potest pulsus percipi, nec quantum per morbos a naturali distet. Eandem quoque in rem quam maxime commemorabilis Celsi locus lib. III. cap. 6. &dignus, qui totus transcribatur, dum ait: venis maxime credimus fallacissimae rei, quia saepe istae lentiores celerioresve sunt, &aetate &sexu, &corporum natura. Et, plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnunquam etiam incipiente febre, subeunt &quiescunt: ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitat &requisolvit sol, &balneum &exercitatio, &metus, &ira, &libet EX IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM TORMANDO. 269 libet alius animi affectus, adeo ut, cum primum medicus venit sollicitudo aegri dubitantis, quomolo illi, se habere videatur, eas moveat.