# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 271

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/271

271 temperaturae viris esse, & a motu fortiori corporis in balneo, assumto sudorifero, ab animi pathematibus, post epilepsiam & vinum potum, naturalem arteriarum motum fieri frequentiorem; quum tamen febris absit. Quapropter haec. cautio a Medico, ne decipiatur, adhibenda est, ut prius studiose exploret: an forsan a caussa externa haec pulsuum frequentia fuerit orta; ac deinceps ut inquirat: num etiam alia febris essentialia signa, ut horror & refrigeratio extremorum, adsint. Porro etiam probe notandum id, quod a paucis notatum, quod scilicet in febribus omnibus frequens non modo sit pulsus, sed & simul ob tensionem arteriae, plus reNam certe paucissimae sunt fenitens & naturali durior. bres, in quibus pulsus non solito durior observatur, exceptis modo quibusdam vere malignis febribus sudoriferis, e quarum numero maxime sudor sic dictus Anglicus & colliquativus, quae potius undoso pulsu ac summa virium deiectione indicantur. Febris quippe, secundum nostram rationalem demonstrativam explicationem, est affectio systematis nervosi & vasculosi, universali spasmo quodammodo constricti, qui non modo nervosas & musculosas fibras, sed & ipsa arteriosa vasa eorumque tunicas, quae ex fibris nervosis & musculosis conflatae sunt, afficit. Et ab hac tensione & constrictione partium, quae sic proprie de essentia febris est, dependet non modo tensio & durities, sed & frequentia pulsuum aliaque symptomata febri iuncta; quandoquidem spastica haec fibrarum strictura, dum vasa capillaria nimium angustat, angustia celeritate compensatur, & sanguis citatiori mutuo attritu incalescit; a priori frequentia, a posteriori, corporis aestus. XXIX. Vt autem paullo specialius innotescat, quomodo in Variat tapulsus sit comparatus, primo te- men pro temvariis febrium generibus quoad tempora decursus morbi pore febris. nendum est loco: eundem Nimirum in principio continuae, febrilis, eximie differre. vel 272 SECT. I. CAP. XI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
