Latin
ET IVDICIO IN MORDIS RECTE EK USDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 273
Unproofread scanNot analysed yet
ET IVDICIO IN MORDIS RECTE EK USDEM FORMANDO. Etl catarrhales denique febres ipsasque gnus percipitur. ientas, pulsus vesperi ingravescens &celerius succedens stipat &indicat. §. XXXI. Ad reliquos porro morbos quod attinet &ad pulsus In aliis morin iis habitudinem, in his quidem qui caput obsident, ut mabis ut capitis nia, phrenitide, melancholia, multum quoque variare solet, &modo celer, modo tardior, modo languidus, modo robustus, nonnunquam inaequalis, tangitur, plerumque vero in his morbis intra caput fortiter arteriae pulsare solent, a sanguine copiosius ibi congesto, cum dolore tractorio &iancinatorio, luculento indicio, multum ad cordis &arteriarum ipsiusque sanguinis motum turbandum conferre cerebri membranarum &nervorum constitutionem. In aliis, ut epilepsia, apoplexia &hemiplexia, praesertim si maior sanguinis copia praesto fuerit, durus plerumque &frequens, quandoque etiam magnus, deprehenditur. Vicissim ubi resolutum genus nervosum viresque prostratae, in lethargo, sopore &dispositione ad syncopen, mollis, rarus &languidus tangitur, qui, si demum adeo gracilescit, ut vix percipi queat, corpus interea frigido sudore perfunditur, lethalem ingruere catastrophen per ipsam constat experientiam. Quando pectus &partes in eo contentae vitales patiuntur, pecteris. pulsus utplurimum frequens, languidus &inaequalis esse solet; qualis potissimum deprehenditur in cordis palpitatione, nec non in asthmate convulsivo, ubi tamen plerumque intermittens iungitur, praesertim si uterque morbus a poryposo concremento, intra cor vel eius vasa, fovetur. XXXII. Quod si porro sanguis redundans exitum moliri inHaemorrhacipit v. c per menses aut haemorrhoides, creber, parvus &quo giis. dammodo durus arteriarum est motus, ob spasmos, quibus sanguis ad locum excretorium congeritur; quum vero perAffectus rumpit, increbescit &in magnitudine augetur. Min spa(Heff. Syst. Mid. p. III.) 274 SECT. I. CAP. XI.