# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 274-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/274-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/274-2

§. XXXIII. Atque haec sunt, quae de pulsibus & iudicio recte ex iisdem formando, in amplissimum usum breviter dicta sunt. Interim tamen quia haec doctrina ita comparata est, ut apprime in eandem quadret, quod Celsus de Medicina generatim edixit, plura esse, quae nec dici possint, nec scribi, monendi utique sunt artem exercituri, ut experientia duce eandem mature addiscere laborent, & exquisito studio in cognoscendis ac diiudicandis pulsibus versentur. Mirandum autem certe est, nostros Medicinae practicos ad aegrorum lectos accedentes pro more tantum pulsum contrectare, tam levi brachio, ut vix duos ictus exspectent, quum tamen saepenumero post decem demum vibrationes, inaequalitas vel intermissio percipiatur, maxime, quando sanguis inaequaliter mixtis partibus refertus cordis penetralia pertransit. Neque etiam sufficit, pulsum in uno tantum carpo tangere, sed in utroque id faciendum, quin in collo quoque & temporibus; eo quod experientia testatur, discrepare saepius pulsum in manuum carpis, & in uno loco commodius quam in altero explorari. Quumque non minus multum interfit, ut pulsuum numerus atque celeritas exacte distinguatur ac determinetur; apprime ex usu esse poterit ad normam horologio, quod minuta secunda indicat, singulos ictus accurate numerare ac definire. CAP. pogle SECT. I. CAP. XII. DE IVDICIO EX SANGVINIS &c. 275

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
