Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 276
Unproofread scanNot analysed yet
Quumque adeo sanguis princeps ille humor sit a quo vita, seu conservatio corporis nostri vitalis &omnium functionum integritas, item secundum Hippoeratem prudentia ipsius mentis, dependet, &sine quo anima nihil efficere potest: post pulsuum, sive sanguinis per cor &arterias motus disquisitionem, in quaestionem merito cadit: annon ex ipso sanguine eiusque examine &inspectione, de integro vell morboso corporis statu indicia promi, &remedia quoque, quae utilia, vel noxia, desumi queant? Vulgus quidem ea in opinione versatur, &a Medico aeque ac Chirurgo quam maxime urget, ut ex sanguine e vena misso, de statu sanitaNeque desunt Medici, tis vel morbi, iudicium proferat. qui multa &mira ex inspecto sanguine hariolantur, quo morbo nempe aeger laboret, quae caussa morbi sit, &quibus remediis ad sanguinem emendandum utendum. At vero utut non penitus hanc doctrinam repudiare aut reiicere velimus; multis tamen eam difficultatibus laborare &admodum infidam esse, non sine ratione profitemur. IV. Videlicet nondum res inter Medicos confecta est, quinam optimus habendus sit sanguis, dum alii tenuem, fluidum &rubicundum, alii talem qui mox post emissionem in gelatinam rubram concrescit, quidam, qui coagulum crassum in fundum deponit, &fluidam in superficie mediocrem seri quan