Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. MORBIS CVRATE DISCERNENDIS ET RECTE DIGNOSCENDIS. SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS, &c. i. t. γ. I. D therapiam tuto &feliciter instituendam nihil aeque conferre, ac morborum, quorum sanationi medicus manum admovere sibi sumit, causas, symptomata atque peculiarem indolem probe nosse, res est, de qua inter medicos, rationali artis culturae vacantes, nulla unquam fuit relicta dubitatio; ut potius iam apud priscos medicinae auctores inter universales aphorismos relatum legamus: quod qui bene cognoscat, idem quoque bene curet.