# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 28

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/28

Quin praevisis sic causis & concurrentibus circumstantiis, in proclivi est, non tantum imminentem cuivis regioni epidemiam luem praedicere, verum etiam utilissima suggerere consilia, quo pacto eadem arceri, vel congruis auxiliis mature abigi possit. Et quamvis hoc negotium admodum arduum & perdifficile esse videatur: spem tamen non penitus abiiciendam esse reor, modo plures periti & rerum naturalium gnari medici, unitis consiliis, in diversis locis, per omnes decurrentium annorum periodos, singulis diebus, coeli mutationes, tempestatum vices ventorum flatus, & in barometris ac thermometris exacte conspirantibus, liquidi ascensum & descensum, nec non in hygrometris siccitatis & humiditatis differentias, curate annotarent, & simul quoque locorum situm, victum in genere & specie, praesertim eorum, qui in morbos epidemios incidunt, quibus symptomatibus hi incedant, quem exitum sortiantur, quae medicamenta respuant, quae admittant? exponerent. Intensissime itaque optandum ac serio monendum est, ut omnes, qui historias eiusmodi popularium morborum contexere sibi sumunt, quemadmodum id laudabili instituto per aliquot annorum decursum quidam exorsi sunt, ad omnia haec inculcata monita studiose attendant & ad earum normam observationes consignent, emolumento certe non satis depraedicando.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
