# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 281

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, MPECPIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/281

MPECPIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO lem nos saepius in eiusmodi spasticis & convulsivis motibus vidimus. Hac igitur consistentia & colore praeditus sanguis, pro diversitate caussarum quibus ortum debet, magis vitiosam qualitatem corrigentia, ut gelatinosa, mucilaginosa, nutrientia, acrimoniam tenuem salino-sulphuream contemperantia, vel etiam acidula, calorem exstinguentia & sedativa, quam evacuationem & imminutionem desiderat. Digna est quae hic inseratur Paullini observatio in M. N. C. Dec. II. An. VI, obs. 64. de iuvene febre maligna correpto, cui sanguis e vena missus, valde roseus elegantissimi coloris, sed sero maxime destitutus, subsequente morte. Et nos saepius annotavimus, motus & insultus ep lepticos aliosque spasmodicos morbos, evacuato tali sanguine fuisse exacerVnde utique Celsi praeceptum, quod raro, praeferbatos. tim copiose, eiusmodi sanguis mittendus sit, exquisita nititur veritate. Porro vitiosus merito is censendus est sanguis, qui Quid indicet sero nimium redundat & exiguam massae rubicundae por serosus nimis tionem in complexu fovet, eo quod laesam sanguificationem & parciorem perspirationem, imminutum quoque urinae fluxum prodit, ac utique cachexiam & tumores oedematosos hydropicos minatur. Quando serum intenso flavo coloresero flavo tinctum est, ut linteamina inficiat, biliosa recrementa, aut minus a sanguinis connubio segregari, aut propter obstructos biliarios ductus a lymphaticis vasis resorberi, indicio est. In scorbuto, scabie, cachexia & mensium suppressione, livido serum plerumque variegatum, lividum atque caeruleum colorem monstrat, plus minus turbidum vel albicans, vel tunica spissa, lactea candescente obductum est, & in ipso coagulo subsidente grumi & color niger cum bruno intermixto comparent. Si in lue venerea & scorbuto conlimoso imsummato sanguis emittitur serum utplurimum supernatat butus. copiosum, limosum ac turbidum. In febribus ardentibus (Heff. Syst. Med. p. III.) pa

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
